Rerum naturalium in theatro Ulyssis Aldrovandi visui obiectarum et numero decem et octo millium comprehensarum, quarum quinque millia figuris exprimentur, a nemine antehac fere expressis, historia dividetur in volumina septem, quae tamen separatim omnia vendentur.