cos'è DBT DBT2000 
Textual Data Base
   Texts   
153 XIX.XLIV. CONSULTI MEDICI SULLE INFERMITÀ DI GALILEO.    155 XIX.XLIV. b) Di un medico Lionese. 
volume  index Choose  an  other  text Back
 

 

154   XIX. XLIV. a) Di Giovanni Trullio sulla cecit….

1
a) DI GIOVANNI TRULLIO SULLA CECITÀ.

[ \Luogo\Roma, febbraio 1638].
\Conservazione\Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P I, T. III, car. 38r.-39t.
Copia di mano sincrona, molto scorretta.
2Progressum exactissime gravis aegritudinis statumque per literas1 ab amico
patienti exaratum esse puto; ex quibus colligo, caecitatem enasci ex suffusione,
pupillam obstruente, quae improprie cataratta dicitur. Et quia alias, quam vulgus
sentit, res sese habet, haec pauca, pro tanti hominis consilio, tibi2 mitto.
3Ab humoris influxu omnes id fieri censent, et huic avertendo curam omnem
frustra accommodant; et proin hunc affectum inepte catarattam vocant: quod
tamen nec ratione ulla probari, nec demonstratione ostendi, potest. Primum, enim,
si ab aquae vel humoris in oculi giobum fieret affluxu, non haec exigua tantum,
et lentis vix instar ampla, nasceretur materia, sed oculi globus totus distentus
et veluti hydropious tumeret. Quin quod nullum spatium inane in oculo
invenitur, quod aquam hanc possit admittere, cum totus undique propriis huumoribus,
ab ortu in eo natis, adeo repletus et distentus sit, ut ne guttulae quidem alienae
locus supersit, aut cornea ulla ratione amplius distendi dilatarive quaet. Dein et
per quam viam, quaeso, haec aqua in oculum defluet? cum per venas et arterias
fieri nequeat quae oculi3 interiora minime subeunt. Verum per opticum nervum
aiunt id fieri. Egregium subterfugim, partem tam nobilem excrementis hisce
deferendis aptam statuere, per quam praeter aethereum illum spiritum animalem
transire nihil potest. Sed fac, illum humorem per nervum hunc descendere;
quomodo, obsecro, ad pupillae foramen pervenire poterit? Cum nec retiformis
nervus cavitate sua, qoae vitreo humori penitus implantata est, illum possit
admittere; nec uveam, quae in ambitu undique corneae ciliaribus processibus
transversim connata est, pertransire possit. Quae certe illis, qui opinionibus eiusmodi,
cum sensu et ratione pugnantibus, patrocinantur, si modo oculi fabrica penitius
ipsis est cognita et perspecta, ea qua par est diligentia perpendere prius
oportebat, et veras vias potius, per quas humores ferri possunt, indagare, quam,
ignoratis propriis morborum causis, ad communem illud ignorantiae asyium,
defluxiones et corporis nescio quam transpirabilitatem, semper confungere.
[0553]
4Nos vero haec diu multumque perscrutati, et longa observatione innumeras
earumque principium augumentum et punctionem propius contemplati4 ab aqueo
humore, tenacitatem aliquam adipiscente, causam huius mucoris proficisci
deprehendimus; et hoc in senio, in quo frequenter accidit, vel a morbis calidissimis,
post febres ardentes aut oculorum inflammationes, aut calorem externum
vehementem in illis qui ad ignem sedendo eumque aut luminosa quaevis aliqua5 et clara
persaepe intuendo pleraque munia habeant, ortum; vel colliriorum nimis
calidorum et siccantium usu aqueus humor inspissatus, et viscosior ut dictum factus,
membranae huius foraminis, quod continuo alluit, margini sensim accrescit, atque
ea sede, qua foraminis illud opplet, sicuti in pulte cutem dictum nasci cernimus,
paulatim concretus, ea ratione ut ostensum induratus, splendorem amittit, et
successive, sed longo tempore, in pelliculam conversus visionem tollit. Quae si
deprimatur acu, portione aquei humoris reliqua, cuius superficiei innascebatur,
pellucida adhuc existente, visus statim redit; sin et illa quoque iam luciditatem
nimia exiccatione a vehementi et continua ophthalmia amiserit6, uti accidit, licet
superficies illius detracta sit, caeci nihilominus manent, et ob id frustranea fuerit
oculistarum opera.
5His stantibus, uti dixi, minime efficacia sunt remedia quae quotidie
adhibentur, ut digerentia, evacuantia, cauteria, setones, frictiones, scariticationes, ad
derivandam, revellendam, evacuandamque fluentem in oculos materiam. Topica
vero remedia ad laesionem tollendam nil aliud agunt, nisi stimulum et dolorem
et ideo inflammationem excitant, et maiorem faciunt morbum; qua morbi sedes
non in superficie est oculorum, sed intra corneam et uveam tunicam, cuius hasis
est humor aqueus. Cum ergo probatur, causam in oculo consistere, et defluxionem
aquae in oculi capacitatem ferri minime posse, ut demonstravimus, haec sine
fructu, nisi quatenus corpus purum servare possunt.
6Quid nunc pro aegro amicissimo faciendum sit, ita consulo. Omnis scopus
dirigendus est ut exiccetur lacrimarum profluvium, quo continuo molestissime
vexatur cum diuturna vigilia.
7Primo, ad conciliandum somnum utatur pilula una laudani optime praeparati
eundo cubitum, interpolatis bis ( sic) aut tribus diebus. Servet ventrem lubricum
clysteribus emollientibus et lenientihus, ut evocetur ac prohibeatur materia quae
ad oculorum tunicam externam influit.
8Victus ratio sit idonea: fugiat omnia salsa, piperata, flatulenta, vaporosa
et acria.
9Utatur saepe emulctionibus cum cremore hordei confectis; et si non adest
febris neque capitis dolor, utatur lactis asinini quotidie, ieiuno stomaco, scutella
per aliquot dies.
[0554]
10Balneum quoque aquae pluvialis in semicupio maxime confert; frictiones in
partes infernas, si adhibeantur quotidie: deinde, si vires constarent, sudor erit
praestantissimum remedium.
11Quies animi, quantum fieri potest, concilietur.
12Ad cohibendas lacrimas fiat collirium hoc. Recipe: Saccari Saturni chymice
praeparati scrup. 1; Aloes succotrinae dracm. semis; Aquae feniculi, rosarum,
ana unc. ij; Vini malvatici7 unc. iiij: omnia, in phiala vitrea posita, in sole digeri
permitte biduo; ex qua quotidie saepe palpebras et oculorum coniunctivam
tunicam madefacito.
13Praeter haec, si opere chyrurgico uti volumus, loco setacei, transversim
duorum digitorum transversorum latitudine iuxta suturam sagittalem prope
coronalem suturam inurito ad os usque, atque vulnus apertum relinquito ut pus
exeat, donec morbus remittatur. Antiquorum hoc maximum erat praesidium in
pertinacibus inflammationibus atque oculorum fluxionibus; et non absque ratione,
quia materia illa, quae lippitudines, pertinaces lacrimationes, ophthalmias facit,
inter cranium et periostium pertransit ad tunicam internam palpebrarum et
externam oculorum, quae coniunctiva dicitur, utraque a periostio producitur.
14Quod intra oculos factum est, tempore densius et durius factum, acu, Deo
auxiliante, deprimi potest.
 
 Ioannes Trullius Medico-Chyrurgus.



[1] Cfr. Vol. xvii, n.o 3685, lin. 10-11.
[2] Cioè, a PIER BATTISTA BORGHI: cfr. citato n.o 3585. Cfr. pure Vol. XVII, nn.i 3654, 3712, 3739, 3744, 3752.
[3] a).15  nequeat, oculi -
[4] 29.  punctionem propius contemplati -
[5] 33.  luminosa quovis aliqua -
[6] 42.  ophthalmia emiserit -
[7] 72.  Vini malviatici -

     
>